

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 17: Versus 6
Sicut excussio.[ID.]Percusso populo Judaeorum, oliva quae sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit.Duarum aut trium.Pauli et Barnabae. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt.Sive quatuor.[HIER.]Hi sunt reliqui novem, in quibus Judae proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam praedicatores utriusque Testamenti.